adestefideles

Zurück

Adeste Fideles laeti triumphantes;
Venite, venite in Bethlehem;
Natum videte regem angelorum:
Refrain:
|: Venite, adoremus, :|
Venite, adoremus, dominum!

2. Deum de Deo, lumen de lumine,
Gestant puellae viscera,
Deum verum, genitum non factum.
Refrain:

3. En, grege relicto, humiles ad cunas,
Vocati pastores approperant;
Et nos ovanti gradu festinemus.
Refrain:

4. Aeterni parentis splendorem aeternum,
Velatum sub carne videbimus;
Deum infamtem pannis involutem.
Refrain:

5. Pro nobis egenum et foeno cubantem,
Piis foveamus amplexibus.
Sic nos amantem quis non redamaert?
Refrain:

6. Cantet nunc io chorus angelorum,
Cantet nunc aula caelestium,
Gloria, gloria in excelsis Deo!!!
Refrain:

7. Ergo qui natus die hodierna
Iesu tibi sit gloria
Patris aeterni verbum caro factum.
Refrain:

8. Stella luce, magi christum adorantes,
Aurum, thus, et myrrham, dant munera,
Iesu infanti corda praebeamus:
Refrain:



Datenschutzerklärung
Kostenlose Homepage von Beepworld
 
Verantwortlich für den Inhalt dieser Seite ist ausschließlich der
Autor dieser Homepage, kontaktierbar über dieses Formular!